Hotel Mueller

Hotel Müller - Kyllburg - Eifel

Das nette Haus für nette Leute

Hotel Müller Kyllburg Eifel · Mühlengasse 3 · 54655 Kyllburg · Tel 06563/96960 · eMail: info@hotel-mueller-kyllburg.de · GPS: N 50° 02´ 29" - E 06° 35´ 28"

Chronik der Stadt Kyllburg 800 - 2000
Quellen und Karten im Original

Urkunde zur Erweiterung der Burg

Mrh. Ukb. III, 1357

Arnold dei gratia Trevirorum archiepiscopus notum facimus universis tarn presentibus quam futuris, presentes litteras inspecturis, quod super parte montis Kilburch, prout a dilectis filiis A. maiori et Th. de Blankenheim archidiaconis Treverensibus temporibus Friderici abbatis Prumiensis bone memorie, mediantibus multis aliis fide dignis, per certos terminos dudum extitit limitatum, quorum terminorum distictio est notoria apud multos, cum dilecto filio Jofrido nunc abbate Prumiensi, mediantibus prelatis nostris Treverensibus, convenimus in hunc modum. Idem abbas in parte sua predicta edificabit munitiones et alias structuras, sicut nobis et ei videbitur expedire. Castrenses autem, si qui per eum ibi locati fuerint, aut burgenses, vigiles et portarn, de custodia dicti castri servanda, fidelitatem nobis et ipsi communiter prestabunt et Übertäte a nobis iurata gaudebunt. Inferiora iudicia de suis hominibus eidem abbati liberaliter relinquimus, iurisdictione superiori nobis integraliter reservata. Nullus etiam hominum nostrorum vel abbatis, si se transfere vellet ad alterum, a neutro nostrum debet recipi vel teneri. Nee aliquis de nostris aut suis, si alterum nostrum guerram contra quoscunque habere contigerit, de castro ipso contra nos aut dictum abbatem aliquem adiuvabit. Posternam et viam facie abbas et molen-dinum in pede montis, sicut temporibus Friderici abbatis fuerat ordina-tum. Portarium habebit ibidem. Per nostram vero portam sibi et suis, ac similiter per suam nobis et nostris liber patebit introitus et egressus. Preterea dictus abbas et sui cum nostris castrensibus et civibus pratis, nemoribus, silvis, aquis et pascuis communiter contentur. Ultra aquam vero Kiele, illis quecunque specialiter attinent curtibus dicti abbatis in Badenheim et Wilsackere, abbas et sui libere uti frui poterunt et debebunt. In cuius rei testimonium et memoriam sempiternam, presentem cedulam sigillis nostro et capituli Treverensis, cuius consensus omnibus accessit predictis, ac memorati abbatis fecimus consignari. Actum et datum Treveri anno domini MCCLVI, XVII. Kai. Septembris

Original im Landeshauptarchiv Koblenz, 1 A 137 c und 1 D 4411

weiter: Lehensurkunde aus dem Jahr 1742
zurück: 1240 Urkunde über die Finanazierung der Baukosten für den Bau der Kyllburg (Latein)
zum Inhaltsverzeichnis